라틴어 문장 검색

itaque et Hannibalem in Syriam miserat ad Phoenicum accersendas naves, et Polyxenidam, quo minus prospere res gesta erat, eo enixius et eas, quae erant, reficere et alias parare naves iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 83:1)
Perseus, cui primum omnium fuerat ut contentus fortuito successu, captis aliquot frumentatoribus occisisque, non tereret tempus in obsidione praesidii, secundum, ea quoque temptata utcumque, cum sciret nihil roboris secum esse, dum liceret intacto abire, et ipse hostium adventum elatus successu mansit et, qui phalangem arcesserent, propere misit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 732:1)
nihil enim eorum factum est, nisi quod ad classem copiasque accersendas ex Asia Polyxenidam misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 93:3)
redierant forte, quos miserat in Bastarnas ad arcessenda auxilia, adduxerantque inde nobiles iuvenes et regii quosdam generis, quorum unus sororem suam in matrimonium Philippi filio pollicebatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 53:1)
tu si modo memoria tenueris et Ciburatas arcessieris itemque in Pamphyliam litteras miseris (nam ibi pluris capi aiunt), quod voles efficies.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 9 4:4)
nam erus me postquam rus misit, filium ut suom arcesserem, abii illac per angiportum ad hortum nostrum clanculum, ostium quod in angiportu est horti, patefeci fores, eaque eduxi omnem legionem, et maris et feminas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 13)
itaque Meleager silentium pro imperio habuit misitque regis nomine, qui Perdiccam accerserent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 8장 3:2)
" Ad quaerendum," inquit, " et accersendum ex Academia Platonem duos pueros misi.
(세네카, 행복론, Liber VI 47:2)
quam neglegentiam Polyxenidam in classe sua habiturum Pausistratus audivit, eam ipse extemplo habuit, partem navium ad commeatus accersendos Halicarnassum, partem Samum ad urbem misit, ipse ad Panhormum mansit, ut paratus esset, cum signum adgrediendi a proditore accepisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 111:1)
Caesar interim in Sardiniam nuntios cum litteris et in reliquas provincias finitimas dimisit, ut sibi auxilia commeatus frumentum, simulatque litteras legissent, mittenda curarent, exoneratisque partim navibus longis Rabirium Postumum in Siciliam ad secundum commeatum arcessendum mittit.
(카이사르, 아프리카 전기 8:1)
Ergo arcessivisse ait sese, et dixisse te eam non missurum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 418)
inde tribunos cum duobus milibus militum ad occupanda Dassaretiorum et Illyriorum castella, ipsis accersentibus praesidia, ut tutiores a finitimorum impetu Macedonum essent, misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 383:1)
Caesar, quod hostes equitatu superiores esse intellegebat et interclusis omnibus itineribus nulla re ex provincia atque Italia sublevari poterat, trans Rhenum in Germaniam mittit ad eas civitates quas superioribus annis pacaverat, equitesque ab his arcessit et levis armaturae pedites, qui inter eos proeliari consuerant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 65장4)
ego autem et eius librum arcessivi et ad Athenodorum Calvum scripsi ut ad me τα` κεφάλαια mitteret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 11 8:6)
Sic civitatem Rames civibus et armis vacuam invenientes, festinato nuntium miserunt ad populum catholicum, qui castrametatus erat in ripa fluminis, ut universos accerseret ad intrandam et possidendam urbem artusque recreandos, quos magnis et longis afflixerant laboribus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 84:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION